77. Epistola a sinodo ad Hugonem delegata.
Quibus dictis, mox sinodi decreto epistola descripta est palamque recitata,
hanc verborum seriem tenens : Sancta sinodus in palatio Angleheim sub domnis
atque orthodoxis regibus Ludovico et Ottone utiliter habita, Hugoni duci.
Quantis malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem Remorum
metropolim, quanta quoque crudelitate debacchatus sis in dominum tuum regem,
ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. Quod quam sceleratum, et quam
pernitiosum sit, divinae atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et tibi
compatientes, ab talibus te quiescere monemus. Et ad dominum tuum, multa
mansuetudinis humilitate quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris,
priusquam in diversa referamur, anathemate sine dubio te perstringemus, donec
aut satisfacias, aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas. Cujus litteris jam
bis monitus es, et a tanto facinore prohibitus. Unde et nos post illum, tercio
jam te ad correctionem revocamus. Quae
totius sinodi auctoritate roborata, duci per legatos mox directa est.
|