79. Calumniatoris episcoporum reprobatio. Tunc a domno Manino decernitur, ut recitentur capitula
de calumniatoribus prolata. Quibus mox lectis, cum calumniator reniti non
posset, episcoporum inditio diaconatus quo fungebatur officio privatur, et a
conspectu sinodi contumeliose reprobatus, exire compellitur. Artoldo vero
pontificatus dignitatem secundum canonum instituta, patrumque decreta, sinodus
habendam decernit, atque corroborat, eo quod nullius concilii rationibus
interesse refugerit. Atque haec prima consessionis die constituta sunt.
|