Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
81. Cf. Legg. II. 24. l. 55. Reliquis autem
diebus decretum est de incestis et illicitis presbiterorum conjugiis, de
presbiteris quoque eukaristiam indigne tractantibus, de aecclesiis etiam a
laicis indebite usurpatis; aliaque nonnulla ibi prolata fuere, quae
diligentissime investigata, atque utiliter diffinita sunt; sicque sinodus
soluta est. Indicitur vero post dies 30 iterum habenda Lauduni in basilica
sancti Vincentii martiris, ut ibi exeratur anathema in Hugonem tirannum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |