82.
Anathema episcoporum iu ducem ejusque fautores. Quibus diligenter ac canonice
peractis, Ludovicus rex ab Ottone rege militum copias duce Chonrado, contra
Hugonem tirannum accipit. Quae dum per dies 40 colligerentur, episcopi
supradicti tricesima die post peractam sinodum in basilica sancti Vincentii
martiris apud Laudunum sub rege Ludovico collecti sunt. Et iterum praesidente
praedicto Marino, post sacrae Scripturae paginas, quae ibi recitatae et multa
consideratione discussae sunt, Hugonem tirannum anathemate damnant, et a sancta
aecclesia pellunt, nisi resipiscens domino suo satisfaciat, aut Romam pro sui
absolutione apud domnum papam ratiocinaturus petat. In qua etiam sinodo, agitur de episcopis qui cum duce
evocati fuere, et distulerunt venire, de iis etiam qui consecrationi Hugonis
episcopi jam abdicati illicite interfuerunt, vel qui ab ipso pulso, vel post
abdicato, contra fas videbantur promoti. Damnantur itaque duo pseudoepiscopi ab
Hugone ordinati, Tetbaldus scilicet et Ivo, quorum prior a pulso sacratus est
Ambianensium episcopus, alter vero ab abdicato Silletensium. Damnatus et
Adelelmus Laudunensis aecclesiae diaconus, a Rodulfo suo episcopo insimulatus,
eo quod Tetbaldum excommunicatum in aeclesiam temerarius introduxerit. Hi enim
in anteriore sinodo cum duce jam evocati, satisfacere contempnebant. Vocatur
vero Hildegarius Belvacensium episcopus, domni Marini et episcoporum legatione,
ut aut ad eos veniat, aut sedem apostolicam pro suo facinore ratiocinaturus
petat, eo quod interfuerit ordinationi supra jam dictorum pseudoepiscoporum.
Vocatur et Heribertus, Heriberti tiranni filius, ob mala quae aecclesiis vel
episcopis immaniter inferebat. Wido vero Suessionicus episcopus, cum a plurimis
laceraretur, eo quod ipse Hugonem episcopum sacrasset, in sinodo reum sese
confitens, et multa penitentia reatum deplorans, intercedentibus apud sinodum
Artoldo atque Rotberto archiepiscopis, absolvi ab eis obtinuit. Wicfridus
quoque Morinensis episcopus, qui criminabatur interfuisse, immunis a crimine
reperitur. Affuit vero Transmari Noviomensis episcopi legatus, Silvester
presbiter, episcopum suum tanta vi febrium detentum asserens, ut ad sinodum
venire nequiverit, quod etiam in conspectu sinodi testibus approbavit. Post
haec episcopi in sua referuntur. Domnus vero Marinus, ab Ottone rege per
legatos rogatus, in partes Germaniae secedit, ibique aecclesiam Vuldensis
monasterii dedicat, et hieme exacta, Romam redit. His expletis, Rodulfus
Laudunensis episcopus, ultimo corporis dolore confectus, hac vita decedit. Succedit ei vero frater regis ex concubina Rorico,
omni rerum scientia inclitus.
|