Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
86. Rex vero Ludovicus Gerbergam reginam ad
Ottonem fratrem suum dirigit, ut sibi copias acceleret. Proficiscitur itaque imminente sollempnitate pascali,
et Aquisgrani palatio sanctum pascha cum fratre Ottone celebrat. Conveniunt ex
Germania principes nonnulli. Adsunt ex Belgica universi. Nec desunt legati
Grecorum, Italorum, Anglorum, atque aliorum plurimae legationes populorum.
Regina ergo cum fratre consilio habito, et accepta ab eo auxilii
pollicitatione, secura ad regem Ludovicum redit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |