90. Hujusmodi rerum dispositio omnibus apta
videtur. Observatores itaque directi, agasonum consuetudinem, eorumque habitum,
tempus quoque et numerum promtissime referunt. Ad eorum quoque relatum
cohortes in abditis secus montem dispositae sunt. Pro numero etiam agasonum
milites cum patre meo jurati ad peragendum rei negotium diriguntur. Agasones
itaque numero 60 sumptis armis more solito per montis devexa capitibus
pilleatis, ad farraginem descendunt. Et circa carices colligendos occupati,
moram regrediendi aliquantisper faciunt. At pater meus et ii qui jurati cum eo
erant, vehementi animo succedunt; factoque agmine pilleatis capitibus more
agasonum cum fasciculis farraginis tempestivius reditum accelerant, magnitudine
fasciculorum vultus penitus abdentes. Quibus advenientibus porta patefacta est.
Et indivisi urbem penetrant. Fasciculos itaque abiciunt, et gladios educunt.
Tubis personant, magnisque clamoribus urbem conturbant. Urbani ergo insidias
comperientes, cum armis in hostes feruntur. Instant omnes, et validissime
plurimi paucos adurgent. At regii milites, a leva quidem turri, a dextra vero
domibus, a tergo autem muro urbis protegebantur, omnem vim belli ante habentes;
unde et tutius congrediebantur. Nec ulterius in hostes audebant progredi, ne
adversarii a tergo portam pervasam repeterent, et ne sic facti hostium medii,
interirent. Instat itaque quisque in loco quem possidet. Et jam nimium omnes
sauciati pene deficiebant, cum regiae cohortes tubis excitatae, ab abditis
erumpunt, multoque impetu jam prope victis subveniunt, portamque defensam
ingrediuntur, atque urbanos immani caede adoriuntur. Qui mox a cohortibus victi
ac comprehensi sunt, praeter paucos qui in turris praesidium sese receperunt.
|