3. Mores Gallorum. Omnium ergo Galliarum populi
innata audatia plurimum efferuntur, calumniarum impatientes. Si incitantur,
cedibus exultant, efferatique inclementius adoriuntur. Semel persuasum ac rationibus
approbatum, vix refellere consuerunt. Unde et Hieronimus (ep. 60, adv.
Vigilant.) Sola inquit: Gallia monstra non habuit, sed viris prudentibus et
eloquentissimis semper claruit. Praeter haec quoque Belgae rebus disponendis
insigniores, robore atque audatia non impares. Maxima quaeque magis ingenio quam viribus appetunt. Et si ingenio in
appetendis cassantur, viribus audacter utuntur. Cibi etiam potusque adeo parci.
Celtae vero ac Aquitani, consilio simul et audatia plurimi, rebus seditiosis
commodi. Celtae tamen magis providi, Aquitani vero praecipites aguntur,
plurimumque in ciborum rapiuntur appetitum. Quod sic est eis innatum, ut
praeter naturam non appetant. Hinc et Sulpicius (Dialog. I, 4) : Edacitas,
inquit, in Graecis gula est, in Gallis natura. Hos omnes populos etsi natura
feroces, ab antiquo fere per omnia prospere egisse et cum pagani essent
historiae tradunt. Post vero a sancto
Remigio baptizati, adprime clara semper et illustri victoria emicuisse feruntur.
Quorum quoque primus rex christianus, Clodoveus fuisse traditur. A quo per
succedentia tempora imperatoribus egregiis res publica gubernata fuisse
dinoscitur, usque ad Karolum, a quo historiae sumemus initium.
|