92. Aderat tempus quo rex copias ab Ottone rege
praestolabatur. Adest ergo Chonradus dux cum exercitu ex tota Belgica, ab
Ottone rege missus. Ludovicus vero rex
cum exercitu de Belgica ducis terram ingreditur. Primum vero urbem Silletum
adit. Ibi autem primum certamen habere volens, impedimenta quaeque ab urbe
amovet. Succendit itaque suburbium, circumquaque, ac quidquid extrinsecus
exstare videbatur, in planiciem redigit. Obsidionem deputat, urbemque
circumdat. Gravi congressu utrimque dimicatum est. Utrimque quam plurimi
sauciantur. Belgae vero quia ab urbanis nimium arcobalistis impetebantur,
resistere quiescunt. Nihil enim contra nisi tantum scutorum testudine
utebantur. Unde et regio jussu, ab ea urbe discedunt, non solum ob
arcobalistarum impetum, verum etiam ob turrium plurimarum firmamentum.
|