96. (950.) Episcopi itaque Galliarum anathemate
moti, apud ducem colliguntur, et inde gravissime conqueruntur. Ex decretis
patrum, sacrisque canonibus duci demonstrantes, neminem stare pertinaciter
adversus dominum suum debere, nec temere in eum quicquam moliri. Illud etiam
promptissime monstrant, secundum apostolum regem honorificandum, et non solum
regem verum omnem potestatem majorem subjectis dominari debere asserunt. Preter
haec quoque perniciosissimum esse, apostolicum anathema pertinaciter
vilipendere, cum id sit gladius qui penetrat corpus usque ad animam, et sic
mortificatos a regno beatorum spirituum repellat. Sibi etiam periculo esse
memorant, si id quod animabus periculum ingerit, neglegentes non innotescant.
|