99. Quibus feliciter atque utiliter habitis, cum
autumno maturante, elementorum immutatio fieret, rex colerico vexatus, in
acutam febrem decidit. Cum ergo
aegritudine pressus, militaria curare non posset, dux ab eo jussus exercitum
reducit. Letoldus vero princeps, in ipsa regis aegritudine fidelissime atque
humanissime regi famulatur. At die cretica post febris initium, impariter veniente,
firmiter et inrecidive convaluit. Transactisque diebus 30 post corporis
reparationem, cum Letoldo principe in Franciam redit.
|