4.
Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae est Aquitaniae pars, ab oppidis
milites educebat, ad pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem fertur.
Quo rex comperto, duce favente exercitum in hostem reducit. Signisque infestis
congreditur. Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis. Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga
exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur. In qua fuga nonnulli
Aquitanorum interfecti, plurimi autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia
secutus, cum duobus vix per abrupta profugit.
|