5. Rex ergo prospero belli successu insignis,
acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur etenim, urbem tunc facillime
capi posse, cum exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat, et urbani
multo detineantur metu, ob principis sui fugam, ejusque militum infelicem
eventum. Dux itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens, exercitum
licet fatigatum, et tamen sua benignitate captum, urbi reducit. Urbani vero
belli casu exanimes, vitam deposcunt, et pro urbis illesione supplicant. Cum
autem exercitus urbem vi vellet irrumpere, et spolia asportare, dux habita apud
eos dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex autem ab urbanis obsides quot
vult capit. Sicque duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est, et sub
pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque rerum fortuna, rex cum duce et
exercitu Laudunum repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem decidit,
qua nimium affectus, vitae finem accepit (956). Sepultusque est in basilica
sancti Dionisii martiris.
|