12.
(960.) Perlata sunt haec ad regem. Rex
vero Brunoni avunculo legatos dirigit, copias ab eo postulans. Nec moratur
Bruno, et cum duobus milibus armatorum ex Belgica, terram tiranni occupat, urbemque
Trecasinam obsidione circumdat. Rex vero cum matre, erepto castro exercitum
inducit. Cum ergo duplici exercitu tirannus urgeretur, caedit, et ab rege
indulgentiam petit. Coactusque obsides et sacramenta dat; et insuper oppidi proditorem
victus tradit. Qui mox prolata ab rege
sententia, ante oppidi portam, coram patre decollatur.
|