24. Canonicos etiam qui in propriis hospiciis
degentes, tantum sua curabant, jure communicatis vivere instruxit. Unde et
claustrum monasterio addidit, in quo die morantes, cohabitarent, necnon et
dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium quoque, ubi de communi
considentes reficerentur. Legesque ascripsit, ut orationis tempore in ecclesia
nihil nisi signo peterent, praeter quod necessitatis afferret inpulsio. Cibum
una taciturni caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes Deo
decantarent. Completorio vero expleto, silentium usque laudes matutinas
nullatenus violarent. Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas
sese praevenire contenderent. Ante horam diei primam, libertas egrediendi a
claustro, nemini concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant. Et ne
quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret, sancti Augustini
instituta, Patrumque decreta cotidie eis recitanda indixit.
|