4.
Quod ob infantiam et principum dissidentiam pyratae Gallias irruperint. Hic
patrem habuit Karlomannum regem, avum vero paternum Ludovicum cognomento
Balbum, abavum autem Karolum Calvum, Germanorum atque Gallorum imperatorem
egregium. Biennis adhuc patrem amisit; matre vix per quadriennium superstite.
Ob cujus infantiam cum regnorum principes nimia rerum cupidine sese praeire
contenderent, quisque ut poterat rem dilatabat. Nemo regis provectum, nemo regni tutelam quaerebat. Aliena adquirere
summum cuique erat; nec rem suam provehere videbatur, qui alieni aliquid non
addebat. Unde et omnium concordia, in summam discordiam relapsa est. Hinc
direptiones, hinc incendia, hinc rerum pervasiones exarsere. Quae cum
immanissime agitarentur, piratae qui Rhodomensem provintiam incolebant, quae
est Celticae Galliae pars, ad rerum immanitatem incitantur. Haec gens ab
insulis oceani septentrionalis remotioribus diu ante exierat. Et per maria errando classe devecta, summam hanc
Galliarum partem attigerat. Saepe quoque eam armis impetivit, saepe etiam a
terrae principibus devicta occubuit. Quod cum multoties inter sese moverent,
visum fuit Galliae primatibus, ut dono regum haec provincia ei conferretur; ita
tamen, ut, idololatria penitus relicta, christianae religioni se fideliter
manciparet, necnon et regibus Galliarum terra marique fideliter militaret.
Hujus provinciae metropolis. Rhodomum esse dinoscitur, sex tantum urbibus,
Bajocis videlicet, Abrincanto, Ebrocis, Sagio, Constantiae, Liscio nuncupatur.
Ac idem sepius aggressi, Galliae Celticae partem, quae Sequanae Ligerique
fluviis interjacet, quae et Neustria nuncupatur, totam pene insectati sunt.
Hisque animo inerat, interiores Galliarum partes irrumpere, earumque gentes aut
a finibus pellere, aut gravissimis substituere tributis. Id etiam ante fieri,
quam in consensum principes revocarentur, accelerabant. Hujusmodi dissidentia,
pecunias Galliarum sese asportaturos, certissime rati.
|