26. Quod metropolitanus Adalbero de rebus sancti
Remigii a papa Johanne privilegium fieri petiit, tunc vir memorabilis sic
exorsus: Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate filium complexus ad
te amplius attraxisti, quod tibi onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim,
quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat. Sed illud petere me
proposui, quod et tanto patri onerosum non fiat, et petenti satis commodi
comparet. Est mihi in Galliis monachorum coenobium, non longe ab urbe Remorum
situm. Ubi etiam beati Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum
decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur debitus. Cujus res in posterum
stabiliri firmiter quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari
inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque incultas, silvas et
pascua, vineas ac pemeria, torrentes et stagna; castri quoque illorum
munitatem, villarumque liberalem intra et extra potestatem, tandem etiam res
omnes mobiles atque inmobiles vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet.
Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae nostri juris esse videtur, sub
vestri praesentia, horumque episcoporum testimonio eis concedo, ut inde
pauperibus administretur, et memoria nostri servis Dei in coenobio habeatur.
Haec igitur superioribus addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius
propria, vestra similiter auctoritate confirmetur.
|