30. Quod Adalbero privilegium in sinodo ab
episcopis confirmari fecit. His ita habitis, post sex mensium tempus ad montem
sanctae Mariae, qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem metropolitano
sinodus episcoporum habita est. Quibus considentibus, post quaedam sinodo
utilia, atque sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram sic concionatus
ait: Quoniam patres reverendi gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et
quae de statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus, restat adhuc res
mihi adeo placens, et nonnullis nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum
profutura; quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror, atque roborandam.
Ante septem mensium dies, ut vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi,
Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis colloquio simulque et
benivolentia familiarissime usus, ab eo petere si quid optarem monitus sum.
Ratusque petendum ut res domni ac patroni nostri Remigii, suae auctoritatis
privilegio contra quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei
martiris, a me datam illis uniret, id absque refragatione obtinui. Scripsit
ergo, ac coram episcopis numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum
porrexit. Quod et domni papae sigilli nota insignitum, vobis quoque roborandum
attuli, ut plurimorum auctoritate subnixum, nullorum machinatione quandoque
valeat dissolvi. Unde et a vobis idem roborari volo. Sinodus dixit: Roboretur.
Prolatum igitur a metropolitano, in concilio recitatum est eisque porrectum, et
ab eorum singulis manu imposita roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi
aderant exceptum, archivo monasterii relatum est.
|