33. Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum.
Magnum est patres sanctissimi bonos quosque convenire, si fructum virtutis
quaerere elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et rerum honestas
comparatur. Sicut econtra pernitiosum si pravi confluant, ut illicita quaerant
et expleant. Unde et vos quos in Dei nomine collectos arbitror, optima quaerere
hortor, atque ex malivolentia nihil moliri moneo. Amor secularis et odium, apud
vos locum nullum habeant, quibus enervatur justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua religio, ab antiquitatis
honestate ut fama est supra modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in
ipsa regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter aliter velit ac
sentiat. Quapropter et sanctitati vestrae hactenus multum derogatum est. Unde
et utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis, suadeam idem velle,
idem sentire, idem cooperari, ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem
cooperatione, et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus
vehementissime propulsetur.
|