37. Tertia primatis indignatio. His quoque
primas alia adjungens: Quoniam, inquit, de vitiis nostri ordinis dicere coepi,
nihil relinquendum putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata
reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam, quibus curae est pillea
aurita capiti manifeste imponere, pellesque peregrinas pilleo regulari
praeponere, pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere. Nam tunicas magni
emptas, plurimum cupiunt, quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque et
giris diffluentibus diffundunt, ut artatis clunibus et protensis natibus potius
meretriculis quam monachis a tergo assimilentur.
|