42. Responsio metropolitani ad primatem. Ad haec
quoque metropolitanus subjunxit: Gravitatis quidem vestrae fuit pauca dicendo
pluribus parcere; sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro ordine
subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis corrigenda judicatis, idem
sentio, idem laudo. Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit, nostra
auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis, vestris relinquimus
inmutanda juditiis. His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore,
monachorum religio admodum floruit, cum eorum religionis peritissimus
metropolitanus, hujus rei hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in
omnibus responderet, aecclesiae suae filios studiis liberalibus instruere
utiliter quaerebat.
|