45. Quod ab Ottone rege logico commissus sit.
Quo tempore G. Remensium archidiaconus in logica clarissimus habebatur. Qui etiam a
Lothario Francorum rege eadem tempestate Ottoni regi Italiae legatus directus
est. Cujus
adventu juvenis exhilaratus, regem adiit, atque ut G..... o committeretur
optinuit. E G..... o per aliquot tempora haesit, Remosque ab eo deductus est. A
quo etiam logicae scientiam accipiens, in brevi admodum profecit, G..... s vero
cum mathesi operam daret, artis difficultate victus, a musica rejectus est.
Gerbertus interea studiorum nobilitate praedicto metropolitano commendatus,
ejus gratiam prae omnibus praemeruit. Unde et ab eo rogatus, discipulorum
turmas artibus instruendas ei adhibuit.
|