46. Quem ordinem librorum in docendo servavit.
Dialecticam ergo ordine librorum percurrens, dilucidis sententiarum verbis
enodavit. Inprimis enim Porphyrii ysagogas id est introductiones secundum
Victorini rhethoris translationem, inde etiam easdem secundum Manlium
explanavit. Cathegoriarum, id est praedicamentorum librum Aristotelis
consequenter enucleans. Periermenias vero, id est de interpretatione librum,
cujus laboris sit, aptissime monstravit. Inde etiam topica, id est argumentorum
sedes, a Tullio de Greco in Latinum translata, et a Manlio consule sex
commentariorum libris dilucidata, suis auditoribus intimavit.
|