47. Quid provehendis rhethoricis providerit.
Necnon et quatuor de topicis differentiis libros, de sillogismis cathegoricis
duos, de ypotheticis tres, diffinitionumque librum unum, divisionum aeque unum,
utiliter legit et expressit. Post quorum laborem, cum ad rhethoricam suos
provehere vellet, id sibi suspectum erat, quod sine locutionum modis, qui in
poetis discendi sunt, ad oratoriam artem ante perveniri non queat. Poetas
igitur adhibuit, quibus assuescendos arbitrabatur. Legit itaque ac docuit
Maronem et Statium Terentiumque poetas, Juvenalem quoque ac Persium Horatiumque
satiricos, Lucanum etiam historiographum. Quibus assuefactos, locutionumque
modis compositos, ad rhethoricam transduxit.
|