51.
Intellectilium circulorum comprehensio. Circuli quoque qui a Graecis paralleli,
a Latinis aequistantes dicuntur, quos etiam incorporales esse dubium non est,
hac ab eo arte comprehensi noscuntur. Effecit semicirculum recta diametro divisum.
Sed hanc diametrum fistulam constituit, in cujus cacuminibus duos polos boreum
et austronothum notandos esse instituit. Semicirculum vero a polo ad polum 30
partibus divisit. Quarum sex a polo distinctis, fistulam adhibuit, per quam
circularis linea arctici signaretur. Post quas etiam quinque diductis, fistulam
quoque adjecit, quae aestivalem circulationem indicaret. Abinde quoque quatuor
divisis, fistulam identidem addidit, unde aequinoctialis rotunditas
commendaretur. Reliquum vero spatium usque ad notium polum, eisdem
dimensionibus distinxit. Cujus instrumenti ratio in tantum valuit, ut ad polum
sua diametro directa, ac semicirculi productione superius versa, circulos
visibus inexpertos, scientiae daret, atque alta memoria reconderet.
|