52. Sperae compositio planetis cognoscendis
aptissima. Errantiumque siderum circuli cum intra mundum ferantur, et contra
contendant, quo tamen artificio viderentur scrutanti non defuit. Inprimis enim
speram circularem effecit; hoc est ex solis circulis constantem. In qua
circulos duos qui a Graecis coluri, a Latinis incidentes dicuntur, eo quod in
sese incidant complicavit; in quorum extremitatibus polos fixit. Alios vero quinque circulos, qui paralleli dicuntur,
coluris transposuit, ita ut a polo ad polum 30 partes, sperae medietatem
dividerent; idque non vulgo neque confuse. Nam de 30 dimidiae sperae partibus a
polo ad primum circulum, sex constituit; a primo ad secundum quinque; a secundo
ad tertium, quatuor; a tertio ad quartum, itidem quatuor; a quarto ad quintum,
quinque; a quinto usque ad polum, sex. Per hos quoque circulos eum circulum
obliquavit, qui a Graecis loxos, vel zoe, a Latinis obliquus vel vitalis
dicitur, eo quod animalium figuras in stellis contineat. Intra hunc obliquum, errantium
circulos miro artificio suspendit. Quorum absidas, et altitudines a sese etiam
distantias, efficacissime suis demonstravit. Quod quemadmodum fuerit, ob
prolixitatem hic ponere commodum non est, ne nimis a proposito discedere
videamur.
|