53. Aliae sperae compositio signis cognoscendis
idonea. Fecit praeter haec speram alteram circularem, intra quam circulos
quidem non collocavit, sed desuper ferreis atque aereis filis signorum figuras
complicavit. Axisque loco, fistulam trajecit, per quam polus coelestis
notaretur, ut eo perspecto, machina coelo aptaretur. Unde et factum est, ut
singulorum signorum stellae, singulis hujus sperae signis clauderentur. Illud
quoque in hac divinum fuit, quod cum aliquis artem ignoraret, si unum ei signum
demonstratum foret, absque magistro cetera per speram cognosceret. Inde etiam
suos liberaliter instruxit. Atque haec actenus de astronomia.
|