56. Figura
Gerberti philosophica per malivolos depravata, ab Otrico reprehenditur. Etenim
cum mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto posita fuisset, ab hoc
mathematicae eadem phisica ut generi species subdita est; incertumque utrum
industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici diversarum rerum
distributione, Otrico figura delata est. Quam ipse diligentissime revolvens,
Gerbertum male divisisse apud suos calumniabatur, eo quod duarum aequalium
specierum, alteri alteram substitutam ut generi speciem figura mentiebatur. Ac
per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter astruebat. Illudque eum
penitus ignorare dicebat, in quo divina et humana consistunt, sine quibus etiam
nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium figuram eandem, et coram
Ottone augusto iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus vero
cum et ipse talium studiosissimus haberetur, an Gerbertus erraverit
admirabatur. Viderat etenim illum, et non semel disputantem audierat. Unde et
ab eo praedictae figure solutionem fieri nimium optabat. Nec defuit rei occasio.
|