59. Divisio
theoreticae philosophiae in species. Rogatus autem ab augusto corrigere, ait:
Quoniam, o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem video, tuis ut par est
jussis parebo. Nec movebit me malivolorum livor, quorum instinctu id factum
est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter dilucideque a me nuper
ordinata, unius speciei suppositione vitiata sit. Dico itaque mathematicam, phisicam, et theologicam,
aequaevas eidem generi subesse. Earum autem genus, eis aequaliter participare.
Nec fieri posse, unam eandemque speciem, una eademque ratione, eidem speciei et
parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem subjacere. Et ego quidem de
his ita sentio. Caeterum si quis contra haec contendat, rationem inde affectet,
faciatque nos intelligere, quod fortassis naturae ipsius ratio, nemini adhuc
contulisse videtur.
|