60.
Philosophiae divisio. Ad haec Otricus, innuente augusto, sic ait: Quoniam
philosophiae partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet ut et
dividas, et divisionem enodes. Sicque
fieri poterit, ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio a te
removeatur. Tunc quoque Gerbertus: Cum hoc inquit magni constet, ut pote
divinarum et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen ut nec nos ignaviae
arguamur, et auditorum aliqui proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii
divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia genus; cujus species sunt,
practice, et theoretice; practices vero species dico, dispensativam,
distributivam, civilem. Sub theoretice
vero non incongrue intelliguntur phisica naturalis, mathematica intelligibilis,
ac theologia intellectibilis. Rursusque mathematicam sub phisica non praeter
rationem collocamus.
|