68. Indignatio Lotharii in Ottonem. Igitur in
Aquensi palatio Ottone commorante cum conjuge Theuphanu gravida, Lotharius
illum propius accessisse acerrime motus indignabatur. Ergo Francorum ducem Hugonem, reliquosque regni
primates consilium petiturus Lauduni collegit. Dux itaque processit. Reliqui
etiam quibus quoque consulendum erat, ante regem consequenter admissi sunt.
Quibus residentibus rex duplicem injuriam sibi illatam esse commemorat, cum
regni sui pars ab hoste usurpata fuerit, et ipse hostis ad fines suos
temerarius accesserit. Nec majori injuriae esse quod tenuerit, quam quia tenens
ad fines suos accedere non formidaverit. Se etiam id multa aviditate ulcisci
velle, si consilio suo velint cedere. Nec posse se ab hoc animo temperari, si
ad id agendum copia militum non defecerit. Gratias etiam sese quandoque
redditurum, si id quod cupit aequo animo adoriantur.
|