69.
Impetus Gallorum spontaneus in Ottonem. Mox
dux et alii primates sine deliberandi consultatione sententiam regiam
attollunt. Sese sponte ituros cum rege, et Ottonem aut comprehensuros, aut
interfecturos, aut fugaturos pollicentur. Hujus consilium negotii dissimulatum
ad paucorum tunc notitiam pervenire potuit, adeo ut euntes, quorsum nescirent.
Tandem collectus exercitus sic densus incedebat, ut erecta hastilia lucum
potius quam arma portenderent. Ibat ergo
per cuneos simbolo distinctos. Cum vero vada Mosae transmisissent, centuriones
constituti et dispositi per centurias, Ottonem non sufficientem habere
exercitum diligenter contemplati sunt. Itaque accedebant, multamque inopiam rei
militaris apud hostem praedicabant.
|