70. Quae dum ad aures Ottonis referuntur, ille
utpote erat audaci animo, Lotharium numquam haec aggressum respondit. Nec vero
in suas partes adventare potuisse, cum nec ei copia militum sufficeret, nec de
suis satis spei haberet. At cum alii atque alii Lotharium jam adesse dicerent,
et in eo perseverarent, Otto dixisse fertur, se ad his credendum nullo modo
posse allici, nisi ipse quoque videndo per sese addisceret. Equis ergo
inclamatis et adductis, Otto ad videndum processit. Lotharium cum viginti
milibus instare advertit. Cogitabat itaque nunc reniti, nunc quoque ad tempus
recedere, et post cum exercitu copioso reverti meditabatur. Tandem quia
Lotharius urgebat, stare non potuit. Abscessit ergo non sine lacrimis, cum
uxore Teuphanu regnique principibus, relicto palatio atque regio apparatu.
|