76. Monomachia duorum. Cum ergo uterque
exercitus dubio esset statu, et de victoria altrinsecus tota mente quaereretur,
Germanus quidam animo simul et viribus fidens, singularis ad dimicandum cum
armis processit, seseque ad pontem ubi portae erant repagulis et clavis ferreis
munitae, congressurum solum cum solo obtulit. Hostem ut veniret singularis
saepenumero inclamavit. Et cum jam in Gallorum contemptum quaedam maledicta
effunderet, nec aliquis ei responderet, per custodes duci aliisque principibus
qui jam pauci advenerant, relatum est, ad portas pontis hujusmodi esse hominem,
qui sese ad dimicandum singulariter solum cum solo proponeret, illumque probris
et contumeliis verborum principes lacessire, nec illum inde recessurum esse,
nisi aut singulariter congrediatur, aut portis incisis totus exercitus
intromittatur. Dux cum principibus hanc contumeliam non ferens, tirones
hortatur ut furentem repellant, et a tanta ignominia purgati nominis gloriam
sibi affectent. Mox quam plures animo ardentes, ad resistendum sese obtulerunt.
Ergo de pluribus unus electus, Ivo, congressurus procedit. Premium viri fortis
propositum est; et, ablatis repagulis, portae patefactae sunt. Procedit sibi
obviam hostis uterque. Qui objectis clipeis, telisque obnitentes, mente furiata
pauca admodum probra sibi objecerunt. Germanus tandem telum jaculatus, Galli
clipeum gravi ictu pertundit. Gladioque educto cum urgere instaret, a Gallo mox
telo obliquato confixus, atque vita privatus est. Gallus victoria potitus, ab hoste rapta arma
asportavit, atque duci obtulit. Vir fortis praemium petiit et accepit.
|