77. Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga.
Otto Gallorum exercitum sensim colligi non ignorans, suum etiam tam longo
itinere quam hostium incursu posse minui sciens, redire disponit; et datis
signis castra amoverunt. Angarias quoque accelerare moliti sunt; amotisque
omnibus, ibant non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes alii
transmiserant, alii vero ingrediebantur, cum exercitus a rege missus a tergo
festinantibus affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi sunt, plures
quidem, at nullo nomine clari. Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam
petiit, ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia apud suos usus,
ut sicut imminenti periculo, ita quoque et omnibus capita sese objecturos
pollicerentur.
|