78. (980.) Lotharius considerans Ottonem neque
dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum apud se quaerebat,
utrum potius foret stare contra hostem an reconciliari hosti. Si staret contra,
cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et in amiciciam Ottonis
relabi. Si reconciliaretur hosti, id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et
ne ipse quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur. Et exinde his
duobus ducem suspectum habuit. A
consultantibus tamen decretum est, Ottonem in amiciciam regis revocandum, eo
quod ipse vir virtutis esset, et per illum non solum dux mansuesci posset, sed
et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter valerent. Legati igitur a
Lothario directi, ab Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque
amicicia duce ignorante elaborant:
|