79. Oratio Gallorum ad Ottonem. Hactenus,
inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores floruerunt, cum inter
nobilissimos reges tantum locum habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia,
quia apud reges discordes se multa adquirere posse arbitrabantur. Enimvero de communi
labe cogitabant, ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos
vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae, si malignitas pravorum jam
dudum reprimatur, et virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo virtus
et floreat inter gloriosissimos reges, ut et vestra virtute tantorum malorum
auctores abinde conquiescant, et res publica vestra virtute potius gubernetur,
quam cupidorum invidia dilabatur. Securius enim ambo regnabitis, cum in
amicicia conjuncti duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex vobis alter in
ultimas suorum regnorum gentes ire disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque
suarum rerum tutorem habebit. Placeat
ergo serenissimis regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis
affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia rei publicae labem infert,
et concordia utilitatem accommodat viresque ministrat.
|