82. Oratio
ducis apud suos. Quibus coram sic orsus cepit: Non praeter fructum utilis et
honesti consilium a doctis expetitur. Quibus
solis et decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii ratio aperitur.
Vos in consulendo arbitror idoneos, cum ab animo non discedat, quanta virtute
et ingenio vestri, saepenumero adversariis praenituerim. Cumque vos mihi
manibus et sacramento addictos, fidem quoque inviolabilem servaturos non
dubitem, indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi conceditur, vos
etiam participabitis. Si non suggeritur, forte non aberit dispendium cui
indecores succumbatis. Ergo quia pro vita agitur, consilium utile liberaliter
expromite. Non enim vos latet quanta subtilitate doli, Lotharius rex incautum
me fefellerit, cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque. Cui a
mente penitus excessit, quam liberali animo quantum periculum aggressus sim,
cum per me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus sublatis
hostilibus subarraverit. Quid ergo spei ulterius expectem, cum dolo fidem
abruperit?
|