83. Declamatio qua usi sunt apud ducem sui. Ad
haec primates: Non solum novimus, inquiunt, quantis periculis nobiscum pro
Lothario rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine claritudo tua
adhuc patens sit, si ut fama est duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra alterum exercitum pro defensione
moliaris, ambos contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus fueris,
plurima incommoda incurrere necesse est, equitatum intolerabilem, insidias
multiplices, incendia, atque rapinas, et quod pessimum est nefarios infidi
vulgi rumores, qui non contra adversarios nos exercere defensionem loquetur, at
in rebellione contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur. Sic
etiam ad quoscumque accedere posse mencietur, ut sine delicto, sine perjurii
sacrilegio a dominis recedant, et contra illos arroganter cervices attollant.
Hujus periculi extremum et utile consilium nobis videtur, ut cum duo contra nos
conjuncti sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri alter subtrahi
nequit, saltem in amiciciam nobis eorum alterum devinciamus, ut alter nobis
addictus, alteri vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque fieri
possibile est, si Romae nunc positum Ottonem legatis praemissis cautus et
circumspectus adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te potiorem
Lothario armis et opibus ignoret, cum sepe et id audierit et per sese expertus
sit. Unde et facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam sanguinis
vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius ei in hoc conjungaris.
|