87.
Item epistola Emmae reginae ad matrem. Nec
minus Emma regina matri suae in hunc modum epistolam direxit: Adelaidi matri
imperatrici semper augustae, Emma Francorum regina salutem. Licet multo
terrarum intersitio semota, tamen a matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux
insidiis non solum regni nostri principes a nostra fidelitate amovit, sed et
fratrem meum Ottonem a nobis conatur avertere; unde et Romam illum adiit. Ne
ergo penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia matrem, ut in
revertendo tantus hostis impediatur. Et si fieri potest, aut captus teneatur,
aut impunis non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat, totius
formae illius inseparabilia accidentia vobis indicari curavi. Tunc prosecuta
oculorum, aurium, labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et reliquarum
corporis partium accidentia, verborum quoque tenorem, sic ignotum declaravit,
ut his signis detegeret atque ignorantibus indicaret.
|