88.
Hugo inmutato habitu insidias evadit. Dux horum non nescius, reditum accelerat.
Dolisque praemetuens, vestem mutat, seseque unum de clientibus simulat. Equos
onera ferentes, ipse regit atque exagitat. Onera
imponit et deponit, omnibus se serviturum accommodat. Tantaque industria in
abjecta veste et inculto habitu se ducem dissimulavit, ut et per insidiarum
loca transiret quae nec vitare poterat, et insidiantes efficaciter falleret.
Uno tantum hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum eundum esset cubitum, ei
lectus cum diligenti apparatu compositus est; eique circumfusi se omnes ad
serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo caligas extrahebant, extractasque
alii excipiebant; alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant, et
giris vestium emundabant. Haec hospes per ostii rimas contemplatus est.
Deprehensusque explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus.
Strictisque mucronibus postquam ei necem minati sunt si vocem emitteret,
comprehensum ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt. Qui voce
suppressa, ibi usque crepusculum convexus jacuit. Post nocte abscedente, in
ipso crepusculo surrexerunt. Hospitem assumptum et equo invectum, tandiu
asportaverunt, donec loca suspecta transmitterent. Quibus transmissis,
depositum dimiserunt, reliquumque itineris celeres confecerunt. Nec minus
Conradi regis dolos sepe simulando et dissimulando evasit, cum in dolis
componendis insidiatores studio et hic niterentur. Tandem tantorum malorum
securus, Gallia receptus est.
|