93.
Hujus rationis consilium postquam regi suggestum est, apud Gozfredum comitem
qui aderat ordinatum valuit. Haec duce ignorante parabantur. Quae cum post
animadvertisset, ne regibus fieri videretur injurius, contumeliam dissimulans,
nihil penitus refragratus est. Interea collectis regni principibus, equitatus
regius disponitur, insignia regia invehuntur; cibi multiplices apparati,
vehiculis imponuntur. Quibus actis, reges utrique cum multo equitatu in
Aquitaniam profecti sunt, castrumque Briddam quod vetus dicitur, devenerunt.
|