94. Adelaidis a Ludovico reginae in Aquitania
promotio eorumque divortium. Quo a praefata Adelaide multo apparatu excepti
sunt. Et die constituta rationibus decentissime habitis, et ex jure datis
dotalibus, Ludovicus rex eam sibi uxorem copulavit, atque secum coronatam per
episcopos in regnum promovit. Non tamen regium nomen sic in eis valuit, ut
ullatenus regnandi dominationem in principibus exercere valerent. Amor quoque
conjugalis eis pene nullus fuit. Nam cum ille adhuc pubesceret, illa vero anus
foret, contrariis moribus dissentiebant. Cubiculum commune sibi non
patiebantur. Requieturi quoque diversis hospitiis potiebantur. Si quando colloquendum erat, locum sub divo habebant.
Pro sermonibus producendis, paucissima dicere sat erat. Et hoc apud eos fere
erat per biennium. Quorum mores usque adeo discordes fuere, ut non multo
sequeretur post et divortium.
|