95. Ludovicus vero quia morum informatorem non
habebat, utpote adolescens levium rerum vanitatibus insistebat. Habitum patriae
gentis pro peregrinis penitus deposuerat. Itaque in miserandam fortunam res
penitus dilapsa est, ut et moribus degener, et regnandi impotentia inglorius
esset; et qui paulo ante rex genere, fama, atque copiis potens, nunc erumnosus
et inops, rei familiaris simul et militaris calamitate squaleret. His Lotharius rex
per multos cognitis, filium inde revocare cogitabat; non ignorans in pejus eum
lapsurum, cum illic nullum dignitatis regiae haberet honorem. Equitatum itaque
parat filium repetiturus. Aquitaniam ingressus Briddam petiit. Filium repetit
et reducit. Regina sese viduatam dolens, et verita majoris incommodi injuriam,
Wilelmum Arelatensem adiit, eique nupsit. Et sic ex divortio, adulterium
publicum operatum est.
|