6. (890.) Pyratae Brittaniam impetunt ac
devastant. Interea rege apud urbem Anitium rem publicam procurante, pyratae a
finibus Neustriae pulsi, eum ad interiora Aquitaniae concessisse dinoscunt.
Confluunt itaque ac classem parant, atque Brittanniam repentini irrumpunt.
Brittanni repentino barbarorum impetu territi, saevientibus caedunt. Cuique
vitam tantum salvare satis fuit. Rerum suarum ereptionem nemo quaerebat. De
vita solummodo agitabant. Unde et suis fere omnibus derelictis, pyratae passim
rapiuntur. Quaeque commoda asportant, ac cum multa rerum praeda nullo renitente
redeunt. Tam felici ergo successu elati, per exteriores Brittanniae fines secus
Andegavum Aquitaniam irrumpunt, multaque depopulatione terram devastant. Abducunt viros ac
mulieres puerosque. Quorum provectiores in utroque sexu obtruncant. Pueros
servituti mancipant, feminas vero quae formosae videbantur prostituunt.
|