97. Cui defuncto filius quinquennis Otto
superstes erat. Quem patri succedere in regnum, cum aliquot primates
voluissent, id ab aliquibus contradictum est (983, Dec. 25). Ingenti tamen
virtute variaque fortuna ei regnum postea paraverunt (984). Nam Hezilo regis
paulo ante defuncti patruelis, qui adhuc in carcere vinctus ab eo tenebatur, eo
quod adversus eum regnum appeteret, pravorum dolis in pernitiem rei publicae
elapsus, et quorumdam munitionibus receptus est. Vir aeque ut Otto nobilis,
corpore eleganti ac valido honoris cupidus ac factiosus; animo vasto, sed
fallaci. Hic regnandi avidus, omnes sacrilegos, aut juditiis convictos, sive
etiam pro factis juditium timentes, postremo omnes flagitiosos quos conscius
animus exagitabat, sibi proximos ac familiares fecit (SALLUSTII Castil. c. 14).
Talium dolis, regis defuncti superstitem filium Ottonem parvum rapuit, ejus
loco sese regnaturum ratus. Regnum ergo sic in suum jus refundi arbitrans,
sceptrum et coronam sibi paravit. Quod dum a Lothario expetendum cogitaret,
eumque concessa Belgica sibi sotium et amicum facere moliretur, legatos
praemisit, apud quos, sacramento commune negocium firmaretur. Quo etiam sacramento, utrique reges sibi pollicerentur
sese super Rhenum loco constituto sibi occursuros.
|