98. Quibus per legatos juratis, Lotharius
tempore statuto cum exercitu per Belgicam transiens, ne teneretur sacramenti
obnoxius, ad locum Rheni condictum devenit. Hezilo sese metuens in suspitionem
principum venire si Lothario occurreret, acsi eum in regnum recipere vellet,
perjurii reus, occurrere distulit. Lotharius se illusum advertens rediit, non
tamen sine difficilis laboris incommodo. Nam Belgae per quorum medium cum
equitatu transierat, indignati transisse, vias transpositis arboribus
impediunt, aut fossis inmersis revertentes prohibent, non ut aperto campo
comminus dimicent, sed ut his impedimentis cunctantes a tergo urgeant, aut
montium jugis securi, per inferiora transeuntes missilibus figant. Et quia aperta
fronte stare animo non fuit, sagittarii cum arcubus et balistis per montana
dispositi sunt. Dum ergo exercitus subiret, illi a superioribus alios sagittis figebant,
alios diversis missilibus sauciabant. At tirones sicubi ascensui pervium locum
videbant, in hujusmodi hostes vertebantur; armisque efferati, quosdam
vulnerabant, quosdam vero morte afficiebant. Tantum in eis ter debacchati, ut
caesorum cadaveribus aggerata moles, collibus assimilaretur. Alii vero
descendentes aut vibratis gladiis frondium oppositarum densitatem metebant aut
trudibus adactis transpositam arborum molem amovebant, sibique iter aperiebant.
Tandem
multo conatu, de medio hostium educti sunt.
|