100. Itaque Odonem atque Herbertum viros
illustres et potentia claros advocans, eis sui voti secretum aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque liberis
defuncti terra optima cum oppidis munitissimis illos liberaliter donaverat,
ipsi mox domi militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus faventibus cum
rex sibi in animo esse diceret, ut Belgicam repeteret, eamque militaribus
copiis expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum dicunt, eo quod
ipsa propinquior civitas esset, et sese multa obsidione eam aggressuros, nec
umquam ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et sacramento atque obside regi
annexa, ulterius processuros. Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec aut armis
expugnetur, aut victi Belgae in deditionem omnes transeant. Quorum spontione
suscepta, rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit.
|