102. Quibus peractis, rex ad urbem tuendam,
reginam Emmam in ea reliquit. Ipse cum
exercitu Laudunum rediit, suos etiam ad sua redire permisit. Tantae
benivolentiae favore apud eos usus, ut repetito itinere se ulterius ituros si
juberet pollicerentur; et neglectis pro tempore domibus et natis, cum hoste
comminus dimicaturos. Lotharius interea apud suos deliberabat, utrum potius
foret sese ulterius ire, armisque et viribus totam Belgicam sibi subjugare, an
residendo Virduni, per legatos habitis suasionibus, mores hostium ad suum
animum informare. Si enim eos ferro vinceret, cum id sine multo sanguine fieri
non posset, cogitabat in posterum minus eis credendum, eo quod amicorum labem
eis intulerit. Si vero per benivolentiam reversuros expectaret, cavendum
putabat, ne in tanto otio, hostes insolentiores redderentur.
|