105.
Compositio cujusdam machinae bellicae. Quercus proceras radicitus succisas, ad
machinam bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus quatuor trabes tricenorum
pedum straverunt solo, ita ut duae in longum projectae, et decem pedum
intervallo distinctae, duabus aliis per transversum eodem intervallo
superjacentibus cohererent. Longitudinis et latitudinis spatium, quod intra
commissuras earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid etiam a commissuris
extra projectum erat, simili modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium
commissuris, quatuor sublicas quadragenorum pedum, quadrato quidem scemate, sed
procero, aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt.
Transposueruntque bis per quatuor latera festucas decem pedum, in medio
scilicet, et in summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent. A
capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur, quatuor trabes eductae, et
pene usque ad festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur, ut sic ex
eis machina extrinsecus firmata non titubaret. Super festucas quoque quae in
medio et in summo machinam conectebant, tigna straverunt. Quae etiam cratibus
contexerunt, super quas dimicaturi stantes, et eminentiores facti, adversarios
deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem extructam, ad stationem
hostium deducere cogitabant. Sed quia sagittarios suspectos habebant, rationem
querebant, qua hostibus sine suorum lesione appropinquaret. Tandem ratione
subtilius perscrutante, repertum est eam ad hostes optima arte detrudi posse.
|