LIBER
QUARTUS
1. Sepulto Lothario,
Ludovicus filius a duce aliisque principibus in regnum subrogatur.
Circumvallatur ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam; spondent
fidem; stipatores etiam vario cultu facienda dictabant. Alii enim in palatiis
ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes ejus imperio
deservirent, ne regia dignitas vilesceret, si alias utpote inops, alieni
suffragii peteret opes. In omni etiam
dignitate id esse cavendum, ne in primordio suscepti honoris, segnities et
ignavia virtutem habendam superent. Nam si id fit, totam
etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum asserebant, eo
quod adolescens tanti principis prudentia simul et virtute informari indigeret.
Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni ad tempus cederet, cum
sine eo nec regnandi potentiam habere ex integro posset, et per eum strenue
atque utiliter omnia administrari valerent. Rex, partibus auditis, sententiam
distulit. Collato vero cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus favit.
|